SPECULARII

SPECULARII
SPECULARII
dicti sunt Magi, qui rerum quaesitarum figuras in speculis politis exhibent, Graece Κατοπτρομάντεις. Io. Sresberiensis de Vestigiis Philosophorum l. 1. c. 12. Specularios vocant, qui in corporibus laevigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera divinantes curiosis consuitationibus satisfaciunt: quin et Ioseph. exercuisse vel potius simulâsse describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueverat augurari. Unde liquet, quot genera sunt corporum, quae imagines reddunt, tot species divinationis huius fuisse. Et quidem de Speculis Lunae Sagarum Thessalicarum diximus aliquid supra. De pueris ad istiusmodi μαγγανένματα adhibitis, vide Spartian. in Didio Iuliano c. 7. ubi praeligatis oculis incantatô vertice in huiusmodi speculo pueri respicere soliti dicuntur. Aqua pro speculo fuit Trallibus, de eventu Mithridatici belli percunctantibus, apud Appuleium Apolog. Et, quod mireris, homini Christiano, in ludicro Circensi Magicis artibus victo, a contraria factione, et propterea ab Hilarione antiquissimo Monacho et conclamatissimae virtutis viro, opem cum lacrimis petenti, eo κατοπτρομαντείας genere, quod cum aqua et cyatho peragebatur, hic consuluit, uti rem natrat Hieronymus, et Graecorum Martyrologia etc. Diversi vero generis θαυματουργίαι διὰ κατόπτρων sunt illae, quarum meminit Io. Grammaticus in Aristotelis Meteroligic. Comm. 1. Vide Casaubon. ad Spartian. d. l. et hic passim, inprimis in voce Catoptromantia. Sed et Specularii, speculorum confectores dicti sunt, l. ult. de Iure Immunit et l. 2. Cod. Theod. de Excusat. Artif. Graece Σπεκλοποιοί.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Specularĭi — Specularĭi, 1) Verfertiger von Spiegeln; 2) Leute, welche aus geglätteten Körpern, z.B. Spiegeln, blanken Schwertern, Kelchen etc. weissagten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Specularĭi — (Spiegelschauer), s. Katoptromantie …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Katoptromantīe — (griech.), Wahrsagung aus der Spiegelung in metallenen Becken oder mit magischen Zeichen versehenen metallenen, gläsernen oder Obsidian Spiegeln, in Bechern, Wasserflächen oder Kristallen, selbst im Mond, um darin entfernte oder verborgene… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Spiegelschauer — (Specularii), s. Katoptromantie …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • SPECULUM — primis mortalium aequor fuit undarum saxorumque laevor. Senec. Natur. Quaest. l. 1. c. 17. Rerum natura facultatem nobis dedit, nosmet ipsos videndi, fons cuique perlucidus, aut laeve saxum imaginem reddit. Unde Pastor ille Virgilianus, Ecl. 2. v …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”